t-001vidutinis
Žygimantas sutiko su Varmės kapitulos prašymu pripažinti Fabijono paskyrimą Varmės vyskupu.
Michał Baliński, Vilniaus miesto istorija (2007 m.)
PDF 390
## Puslapis 390 VILNIAUS MIESTO ISTORIJA// TOMAS LENKIJOS KARALIUS ŽYGIMANTAS VARMĖS KANAUNINKUI ANDRIUI KOPERNIKUI 1514 METAI (Iš Dogelio rankraščių prie Lenkijos karalystės ir LDK diplomatinio kodekso buv. Vilniaus universiteto bibliotekoje ) Quum Jure Nostro postposito difficultatibusque futuris fomitem subducehtes petenti Capitulo Ecclesiae Varmiensis concessimus ut electio quam nobis non salutatis fecerunt de R-ndo in X-to Patre D-no Fabiano moderno Varmiensi Episcopo valida baberetur, nonnullos articulos conferimus quibus cautum est, quomodo in futurum vacante Sede Episcopus eligi sine Nostra nostrorumque successorum adversus Capitulum controversia deberet, ne indė postea tale aliquid excitari possit, quod statum ejus Ecclesiae cujus nos patronus sumus offenderet, volentesque ut ejusmodi compositio in articulos redacta de Sacrosanctae Sedis Apostolicae assensu rata atque firma fieret, fecimus impetrare a S-smo D-no Nostro confirmationem. Nonnulli vero Canonici Ecclesiae Varmiensis in Urbė agentes nescimus qua temeritate impedimentum cum lenitate nostra objecerunt, ne boc negotium a Sede Apostolica approbaretur, cum quibus uti intelleximus et tu sentias, quamobrem Mandatum dudum denegaveris ut tuus quoque assensus ad ejusmodi confirmationem obtinendam non accederet.